Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60
Transkription Ausfertigungen Drucke Literatur Inhalt Reichsarchiv (1679-03-29) Theatrum Europaeum (1679-03-29)
1679 III 19_29 Friedensvertrag von Nijmegen
Münster, Schweden |
Seite 10 von 14 | |
Damus itaq[ue] plenam et absolutam potestatem cum omni auc-
toritate et Mandato ad id Necessario supradictis Legatis Nostris
Extraordinarijs et Plenipotentiarijs sive Duobus conjunctim sive
uni Eorum soli, altero absente, vel aliter Impedito, Pacis Tractatum
Contraversiarumq[ue] Compositionem pro Nobis, Nostroq[ue] Nomine
ineundi, Concludendi, et signandi inter Nos et prædictum Principem.
omnia quoq[ue] instrumenta, quæ in eum finem requiri possint
Conficiendi, Expediendi, Extradendi, adeoq[ue] in universum agendi,
promittendi, stipulandi, Concludendi et signandi, acta, declarati-
ones, pacta, Conventa Commutandi, aliaq[ue] omnia quæ ad dictum
pacis Negocium pertineant faciendi, æqué liberé et amplé, ac
Ipsi præsentes id faceremus vel facere possemus, quantumvis
mandato adhuc specialiori et expressiori, quam quod hisce
præsentibus Continetur opus esse visum fuerit. Promittimus
præterea et Declaramus fide et verbo Nostro Regio, Nos acceptum
et gratum, firmum quoq[ue] et ratum habituros, quæcunq[ue] per
dictos Nostros Legatos Extraordinarios et Plenipotentiarios
sive binos Conjunctim, sive unum Eorum solum, altero absente
vel aliter Impedito, Acta, Conclusa, Signata, Extradita et Commu-
tata fuerint, Nos obstringentes hisce præsentibus ad Expedi-
endum Ratificationum Nostrarum Diplomata in decenti
et solenni forma, intraq[ue] tempus pro ut Convenerit, in quorum
omnium fidem præsentes manu Nostra subscriptas, Sigillo
Nostro Regio Communiri jussimus. Dedimus in Castris
Nostris ad Liungbÿ die 3. decembris A[nn]o 1678.Carolus
Nos Ferdinandus Dei et Apostolicæ Sedis Gratia
Epsicopus Monasteriensis et Paderbornensis, Burgravius
Strombergensis, Sacri Romani Imperij Princeps Comes Pÿrmon
montanus et Dominus in Borckelo. Notum Testatumq[ue]
Seite 10 von 14 |